232. (95) Quod affectioni seu amori inscriptae sint cognitiones veri, adeo ut ipsa affectio producat illas, sicut sibi notas: videt enim consona et concordia, nam confirmandi facultas quibusdam est, quare si affectio bona est, quae bona fit per vitam, illico habet sibi inscriptas cognitiones ei faventes, et sapit illa, quum audit et videt illa ex similibus et analogis apud se; hoc itaque est amoris; at qui in sola fide est, et in amore sui aut mundi, non potest aliis affici quam quae cum amore ejus concordant, quae inscripta sunt amori ejus, quaeque contraria sunt veris fidei, quae sunt quod Deus amandus prae se, coelum prae mundo, bonum proximi, omnis usus pro proximo, et similia; tunc ejiciuntur vera fidei, quod etiam fit post mortem, et remanent illa quae amoris sunt, seu quae voluntatis sunt.