233. (96) Omnes qui amorem regnandi propter se, et non propter usus [habuerunt], retinent illum amorem post mortem, et ubicunque veniunt, regnare volunt, qui amor, sicut ei laxantur fraena, ruit; ille amor respuit omne Divinum, nisi hoc sit ei medium regnandi, quare quamdiu servit pro medio, amat illud, at cum [non] inservit pro medio, non modo rejicit illud, sed etiam odio habet; causa est, quia ille amor oppositus est coelesti; non admittuntur in coelum, et si ut hypocritae se in coelum insinuant, implent omnem viciniam idea et imagine sui, etiam cum de Deo loquuntur. Ita avertunt ideas angelorum, quae sunt a se ad Deum; ideo abiguntur; hoc ostensum est. Sunt plerique corporei, quia immersi sunt proprio, nec elevati supra illud; tales feruntur ad terminos mundi spirituum nostrae telluris, ubi apparet stagnum fumans igne, et primum volvuntur in pulvere, et immittuntur in vitam suam in mundo, et sic in stagnum injiciuntur.