Last Judgment (Post) (Rogers) n. 234

Previous Number Next Number See English 

234. (97) Sciant omnes qui in mundo sunt, et haec legunt, quod amor regnandi propter se, et non propter usus, sit ipse amor diabolicus, et in illo sunt omnia mala; sciant hoc et caveant sibi; omnes mali amores sunt apud illum, et cum illo, etiam quos prorsus nescit [homo] in mundo. Exempla mihi sunt in omni copia, quod qui in externa forma apparent morales et Christiani, at interius in se nihil aliud cogitant quam de se et de mundo, post mortem consociati sint diabolis: quendam per multum temporis vidi, qui in animo suo tam altus fuit, ut vix alius magis, et tamen in mundo loqui potuit theologice cum theologis, et moraliter cum reliquis; mentiebatur justum et aequum plus quam alius, sed post mortem talis igneus diabolus factus est, ut non solum negaverit Deum, sed etiam voluerit ipse diabolus esse, ut continue posset pugnare contra Deum et destruere coelum; contra omnes illos qui agnoscebant Dominum tam infenso animo flagravit, [ut] punitus sit frequenter, sed incassum: si memorarem ejus malitias, astutias et facinora, implerem membranas; in illo vidi, qualis est diabolus in suo inferno, et apud homines. C. XII. Tales non agnoscunt Deum, sed credunt omnes deos esse qui valent, et volunt ipsi fieri dii et coli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church