235. (98) Sermo fuit quondam de amore regnandi, quod credant plures quod qui in mundo colunt Dominum, [ament Dominum,] cum tamen sunt hostes illius, et dictum quod diabolus possit adigi ad colendum Dominum, modo promittatur ei ut magnus, et magis si maximus, fieret; tunc permissum est, ut ex inferno desumant aliquem ex diabolis ibi, qui infensissimus erat contra Dominum, et dictum ei quod fieret maximus a Domino; ille mutavit animum in tantum, ut vellet ducere omnes ad Dominum, ac minis variis adigere, dicens quod ille honorandus et colendus sit, dicens ex asseveratione et persuasione, animo gerens, quod vicarius ejus fieret, sed cum se delusum vidit, detestabatur Dominum, et infensus Ipsi hostis factus ut prius, sed conjectus est in infernum. Verbo, jucundum imperandi excedit omne jucundum corporis.