241. (104) Aliquoties fit docendi causa ut liceat alicui spiritui immutare affectiones apud alium, usque tandem in contrarias, et secundum mutationes ejus affectionum mutatur facies, prorsus ut non cognoscatur; etiam inducitur forma monstrosa faciei, tum nigrities, secundum affectiones, et quoque mutatur corpus, quo fit altior et minor, altior ex superbia et fastu, minor ex humilitate et despectu sui; inde patuit, quod affectio seu amor faciat hominem a capite ad calcem: simile fit cum spiritus transfertur transversim per varias societates, quod etiam visum est, quod tandem non cognoscatur; inde patet [quod] prorsus talis sit qualis ejus amor. Ostensum etiam quod fides quae est cogitationis conjuncta amori corporeo, qui varius est, faciat hominem deformem secundum amoris speciem: quare ut fides sit, conjuncta erit affectioni spirituali.