242. (105) Perceptum est quale est jucundum amoris imperandi, quod dulcedo quae inest sit ineffabilis, ex qua homo credit quod sit coelum et ejus gaudium, cum tamen est infernum; mutatur etiam jucundum in tale dirum. Simile est cum amore malefaciendi, cum amore odii et vindictae, furti, tum cum amore adulterii et eorum jucundis. Homo nescit, quod cum illa jucunda recedunt per reformationem a Domino, tunc primum intrent jucunda coeli, quae infinite transcendunt, et quod tunc jucunda malorum istorum sint injucunda et pungant; nec prius scit quod talia sint.