Last Judgment (Post) (Rogers) n. 245

Previous Number Next Number See English 

245. (108) Quidam fuit qui in pueritia studuit pietati, et inde mansit in agnitione Dei usque ad finem vitae suae, Fr. G., sed tamen ex fortuna favente in amorem imperandi venit, et inde in mala omnis generis, quae quidem non patravit, sed excusavit et licita putavit; ille in altera vita, oravit Deum sicut in mundo, et cum tali fervore, ut vix alius ardentius, sed Deum Patrem, credens quod dum hoc fecerat, remissa essent omnia, sed ille contra Dominum tanto odio flagrare coepit, ut Ipsum negaret, et postea persequutus illos qui Dominum adorabant, et tandem negavit Deum, et factus sicut fatuus, et inter illos missus quibus parum vitae est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church