Last Judgment (Post) (Rogers) n. 320

Previous Number Next Number See English 

320. Sunt tres athmosphaerae naturales oriundae a Sole mundi, et sunt tres athmosphaerae spirituales oriundae a Sole coeli, qui est Dominus; tres athmosphaerae naturales oriundae a Sole mundi sunt aether purior, qui est universalis, ex quo omnis gravitas, aether medius, qui facit vorticem circum planetas, in quo etiam est luna, et sunt satellites, ex quo magnetismus, ac aether ultimus qui est Aer. Ex tribus his athmosphaeris continentur omnia corporea et materialia telluris, quae applicate ad tres illos gradus composita sunt. Tres athmosphaerae spirituales oriundae a Sole coeli sunt in quibus sunt angeli trium coelorum; in binis superioribus sunt Angeli in Regno coelesti Domini; in tertia et in prima naturali, quae est aether purus, sunt Angeli in Regno spirituali Domini; in athmosphaeris sequentibus duabus, quae sunt aether medius ac aether ultimus, qui est aer, sunt homines dum in Mundo naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church