Last Judgment (Post) (Rogers) n. 321

Previous Number Next Number See English 

321. At sciendum est, quod athmosphaerae oriundae a Sole coeli, qui est Dominus, proprie loquendo non sunt tres, sed sunt sex, tres supra solem mundi, et tres infra Solem Mundi; tres infra solem mundi jugiter sequuntur tres athmosphaeras naturales, et faciunt ut homo in mundo naturali possit cogitare et sentire, nam athmosphaerae oriundae a sole mundi non in se habent vitam, quia oriuntur a sole, qui est purus ignis, at athmosphaerae oriundae a Sole coeli, qui est Dominus, in se vitam habent, quia oriuntur a Sole qui est purus amor et pura sapientia. Athmosphaerae oriundae a Sole mundi, qui est purus ignis, faciunt ut illa quae in tellure sunt, et quae in corpore humano, subsistant et contineantur in nexu, et non mutentur nisi quam secundum leges ordinis naturalis; inde est differentia rerum in mundo naturali et in mundo spirituali, de qua differentia in sequentibus plura dicentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church