Last Judgment (Post) (Rogers) n. 322

Previous Number Next Number See English 

322. Quod in Mundo Spirituali, qui est supra mundum naturalem, etiam sint athmosphaerae, constare potest ex luce et calore ibi, quae coram Angelorum oculis et sensibus apparent similiter ut lux et calor coram oculis et sensibus hominum, et angeli sunt spirituales, homines autem naturales, et lux et calor cum suis differentiis non dari possunt absque athmosphaeris. Quod athmosphaerae spirituales dentur, etiam constare potest ex multis apparentiis ibi, ut ab apparentia colorum ibi, meteororum, nubium tenuium et crassarum, ventorum, tum gravium, pressionum, et inde consistentiarum, quae tametsi apparent prorsus similes talibus quae in mundo naturali sunt, usque sunt spiritualia et non naturalia; tametsi coram Angelis, quia spirituales sunt, similiter apparent: quod athmosphaerae spirituales sint, imprimis constare potest a respiratione Angelorum et spirituum, Angeli enim et spiritus similiter respirant sicut homines in mundo, sed hi ex suis athmosphaeris, ac illi ex suis, Angeli in Regno coelesti ex sua athmosphaera, quae est purior, et Angeli in Regno spirituali ex sua, quae est minus pura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church