354. Quantum homo fugit mala ut peccata, tantum facit bonum non a se, sed a Domino. Quantum homo fugit mala, tantum fiunt opera ejus charitas. Nemo potest facere bonum a se, sed Dominus apud hominem bonum facit, et nemo venit ad Dominum, nisi qui removet mala a se per pugnas contra illa; inde quantum quis [illa] ita removet, tantum facit bonum a Domino: et hoc bonum similiter apparet sicut ab homine fiat, sed usque semper cogitat de Domino, et angeli perceptionem habent quod sit a Domino.
[In manuscripto hic pagina vacua est.]
[In manuscripto hic inventum De Verbo n. 24.]