43. Erat Zinzendorf in idea abstracta, secum cogitans de Domino; observatum est, quod cogitaret de Domino sicut de alio homine, et non quod Deus, et quod Divinum in Ipso fuerit sicut Divinum in alio homine: quodque Dominus loquutus sit perquam simpliciter et non sapienter, et quod Paulus sapientius; sed ostensum est ei, quod omnia verba Domini fuerint verba vitae, quia in singulis sensus spiritualis, ita quod singula Verba Ipsius impleverint Coelum, quia loquutus est per correspondentias.