44. Credidit quod omnia essent misericordiae; et quod si frater committit grande peccatum, -quod- hoc remittatur ei, quia id Deo est medium misericordiae: quod prorsus damnati sint, et [quod] melius [sit] Sodomae et Gomorrhae, quam illis, qui bona opera faciunt salutis causa, et quod hoc sit peccatum peccatorum, quia vindicant sibi meritum quod solius Dei est.