Last Judgment (Post) (Rogers) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. Quando Zinzendorf rejectus est ubicunque venit, et vidit asseclas Moravianos in statu infelici, passus est convinci quod in falsis esset, et ideo omni opera laboravit et adhuc laborat falsa sua discutere, et vera loco eorum recipere, sed fassus est, quod non possit se eripere e societatibus, quibus se inseruit in mundo, quia omnis homo est unus cum illis, nec postea dissociare se potest; hoc enim intelligitur per Domini verba de 5 virginibus stultis, quod postea vellent emere oleum, et quoque emerunt, sed usque non potuerunt intrare in nuptias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church