56. Adacti [sunt] ad confessionem de Domino interiorem, et audivi tunc prophana, ut vix ausim propalare, negando, imo prophanando, illa quae dicuntur ibi de conceptione Ipsius a Patre, quod ablatus a discipulis ex sepulchro, quod Transformatio fuerit visio inducta a spiritibus phantasticis, quod fuerit homo ita vilis ut vilior aliis, praeter plura nefanda, ex quibus constitit, quod omnium pessimi in Christianismo sint, et quod Theologiam ex suo cranio excluserint, et postea consuluerint Verbum, illud prophanando quia non unum cum cerebroso illorum effatu facit. Vocant mala apud se bona, quia nihil mali illis imputatur.