Last Judgment (Post) (Rogers) n. 89

Previous Number Next Number See English 

89. Deductus sum ad Mahumedanos qui in plaga orientali, et datum est loqui cum illis; dicebant quod aliqui Christiani ex religione Catholico-Romana ad illos veniant, et quod animadverterint id ab illis fieri solum propter lucrum et propter dominium, et porro, quod velint possidere omnia mundi, et quoque dominari super omnes ibi. Loquela cum illis fuit de Deo; dicebant quod non capere possent, quomodo percipere possint unum Deum, cum nominant tres, et vocant illos personas, cum tamen non est nisi quam unus Deus, et quod usque audiverint ex Christianis, quod etiam illi dicant unum Deum; quia hoc est contradictio, quaerebant quid scirem de Deo; dixi, quod in coelo Christiano non ita credatur nec ita dicatur, sed quod Trinum sit in una Persona, et quod Trinum illud nominetur Pater, Filius et Spiritus sanctus, quod hoc sit in Domino, in quo intimum, quod est esse vitae, vocatur Pater, alterum, quod est existere vitae inde, sit Filius, et quod tertium sit procedens et quod vocatur Spiritus sanctus, et quod unio talis facta sit a Deo Patre per adventum suum in mundo, et quod Christiani etiam possint illustrari in eo, quoniam Dominus aperte docet quod Pater sit in Ipso, et quod Pater et Ipse unum sint, et quod spiritus sanctus non loquatur ex se sed ab Ipso; sed quod illi qui ex religione Catholico-Romana, hoc non admittant, propter causam ut sint Dominus in terra, nec reformati qui in religione de sola fide; Mahumedani hoc comprehendebant; dicebant quod cogitarent de [eo,] desiderantes illustrationem, quae illis postea data est, quoniam hoc absque instructione ex Verbo non potest comprehendi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church