Divine Love and Wisdom (Ager) n. 321

Previous Number Next Number See English 

321. Sciendum est, quod Mundus spiritualis in externa apparentia sit prorsus similis Mundo naturali[;] apparent ibi terrae, montes, colles, valles, planities, campi, lacus, fluvii, fontes, sicut in Mundo naturali, ita omnia quae Regni mineralis sunt: apparent etiam paradisi, horti, luci, sylvae, in quibus arbores et virgulta omnis generis cum fructibus et seminibus, tum plantae, flores, herbae et gramina, ita omnia quae sunt Regni vegetabilis: apparent animalia, volatilia, ac pisces omnis generis, ita omnia quae sunt Regni animalis: homo ibi est Angelus et Spiritus. Hoc praemissum est, ut sciatur, quod universum Mundi spiritualis sit prorsus simile universo Mundi naturalis, cum sola differentia, quod illa, quae ibi sunt, non sint fixa et stata sicut quae in Mundo naturali, quia ibi non est aliquid naturale, sed omne spirituale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church