322. Quod universum illius Mundi referat in imagine hominem, manifeste constare potest ex eo, quod omnia illa quae nunc n. 321 memorata sunt, ad vivum appareant et existant circum angelum, et circum societates angelicas, sicut producta aut creata ab illis[;] manent circum illos et non recedunt; quod sint sicut producta aut creata ab illis, constat ex eo, quod cum angelus abit, aut cum societas transit alio, non amplius appareant; tum quando alii Angeli loco illorum veniunt, quod mutetur facies omnium circum illos, mutantur paradisiaca quoad arbores et fructus, mutantur floreta quoad rosas et semina, tum campestria quoad herbas et gramina, et quoque mutantur species animalium et volatilium. [2] Quod talia existant et quod ita mutentur, est quia omnia illa existunt secundum affectiones et inde cogitationes angelorum, sunt enim correspondentiae, et quia illa quae correspondent, unum faciunt cum illo, cui correspondent, ideo sunt illa imago repraesentativa ejus. Ipsa imago non apparet, quando illa omnia spectantur in formis suis, sed apparet quando illa spectantur in usibus: datum est videre, quod Angeli, quando oculi illorum a Domino aperti sunt, et viderunt illa ex correspondentia usuum, semet in illis agnoverint et viderint.