348. Quod omnes usus tam boni quam mali sint ex origine spirituali, ita a Sole ubi Dominus, illustrari potest per hanc experientiam; audivi quod bona et vera demissa sint per Coelos a Domino ad Inferna, et quod eadem illa recepta per gradus ad profundum ibi versa sint in mala et falsa bonis et veris demissis opposita: quod ita factum sit, fuit causa, quia subjecta recipientia vertunt omnia quae influunt in talia quae congruunt formis suis, prorsus sicut candida lux Solis vertitur in colores tetros, et in nigrum, in objectis quorum substantiae interius in tali forma sunt, ut lucem suffocent et exstinguant;* et quod stagna, stercora et cadavera vertant calorem solis in putores. Ex his constare potest, quod etiam mali usus sint a Sole spirituali, sed quod boni usus in malos in inferno convertantur. Inde patet, quod Dominus non creaverit et creet nisi quam bonos usus, sed quod infernum producat malos. * Prima editio: exstinquant;