Divine Love and Wisdom (Ager) n. 349

Previous Number Next Number See English 

349. QUOD VISIBILIA IN UNIVERSO CREATO TESTENTUR, QUOD NATURA NIHIL PRODUXERIT, ET NIHIL PRODUCAT, SED QUOD OMNIA DIVINUM EX SE, ET PER MUNDUM SPIRITUALEM. Plerique in Mundo ex apparentia loquuntur, quod Sol per calorem et lucem producat id quod conspicitur in campis, agris, hortis et sylvis; tum quod Sol per calorem suum ex ovis excludat vermes, et quod bestias terrae et aves coeli faciat prolificare, imo etiam quod hominem vivificet: illi qui solum ex apparentia ita loquuntur, possunt ita loqui, attamen usque non illa adscribunt naturae, non enim cogitant de eo: sicut qui loquuntur de Sole, quod oriatur et occidat, ac faciat dies et annos, et quod nunc in illa aut illa altitudine sit, illi similiter ex apparentia loquuntur, et possunt ita loqui, et tamen non illa adscribunt Soli, non enim cogitant de Solis statione et telluris circumversione. At illi qui se confirmant in eo, quod Sol per calorem et lucem producat illa quae super tellure apparent, illi tandem adscribunt omnia naturae, et quoque creationem Universi, et fiunt naturalistae, et tandem athei: hi quidem postea possunt dicere, quod Deus creaverit naturam, ac indiderit ei potentiam producendi talia; sed hoc dicunt ex timore jacturae famae; at usque per Deum Creatorem intelligunt naturam, et quidam ejus intimum, et tunc Divina, quae Ecclesia docet, nihili faciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church