Divine Love and Wisdom (Ager) n. 350

Previous Number Next Number See English 

350. Ignoscendi quidem sunt aliqui, quod naturae adscripserint quaedam visibilia, ex duplici causa, Prima, quod non sciverint aliquid de Sole Coeli, ubi est Dominus, ac de Influxu inde; nec aliquid de Mundo spirituali et ejus statu, imo nec de praesentia ejus apud hominem; et quod inde non aliter cogitare potuerint, quam quod spirituale esset purius naturale; et sic quod Angeli essent vel in aethere, vel in stellis; tum de diabolo, quod esset vel hominis malum, vel si actualiter existeret, esset vel in aere, vel in profundis; tum quod animae hominum post mortem vel essent in intimo terrae, vel in aliquo ubi seu pu usque ad diem judicii; et similia alia quae phantasia induxit ex ignorantia Mundi spiritualis et ejus Solis. [2] Altera causa quod ignoscendi sint, est quod non scire potuerint, quomodo Divinum produceret om-nia illa quae super Tellure apparent, ubi tam bona quam mala sunt, timentes id apud se confirmare, ne etiam mala adscriberent Deo, et ne materialem ideam de Deo conciperent, ac Deum et naturam unum facerent, et sic confunderent. Hae binae causae sunt, quod ignoscendi sint qui crediderunt, quod natura producat visibilia ex insito a creatione: [3] sed usque illi qui per confirmationes pro Natura se atheos fecerunt, non ignoscendi sunt, quia potuerunt se confirmare pro Divino[;] ignorantia quidem excusat, sed non tollit falsum confirmatum, nam hoc falsum cohaeret cum malo, ita cum inferno: quare iidem qui se confirmaverunt pro natura usque* ad separationem Divini ab illa, non aliquid reputant pro peccato, quia omne peccatum est contra Divinum[,] quod separaverunt et sic rejecerunt, et qui nihil pro peccato reputant in spiritu, illi post mortem, dum fiunt spiritus, vincti inferno ruunt in nefaria secundum cupiditates, quibus laxaverunt fraena. * Prima editio: ufque


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church