Divine Love and Wisdom (Ager) n. 369

Previous Number Next Number See English 

369. Agnoscitur quidem, quod homo talis sit, qualis est ejus amor regnans, sed modo talis quoad mentem et animum, non autem quoad corpus, ita non totus talis: at ex pluri experientia in Mundo spirituali notum mihi factum est, quod homo a capite ad calcem, seu a primis in capite ad ultima in corpore, talis sit qualis ejus amor est: omnes enim in illo Mundo sunt formae amoris sui, angeli formae amoris coelestis, et diaboli formae amoris infernalis[;] hi sunt deformes facie et corpore, illi autem formosi et facie et corpore; et dum impugnatur illorum amor, facies illorum mutantur, et si multum impugnatur, quoad totum disparantur; hoc peculiare est in illo mundo: ita fit, quia corpus eorum unum facit cum mente illorum. [2] Causa ex supradictis patet, quod omnia corporis principiata sint, hoc est, contexta per fibras ex principiis, quae sunt receptacula amoris et sapientiae, et cum principia talia sunt, non possunt principiata alia esse, quare quo principia abeunt, principiata sequuntur[;] non possunt separari. Inde est, quod qui Mentem suam elevat ad Dominum, ille totus ad Dominum elevatus sit; et quod qui mentem ad infernum* dejicit, ille totus illuc dejectus sit: quare homo totus secundum amorem vitae ejus, vel in Coelum vel in Infernum** venit. Ex Sapientia Angelica est, quod Mens hominis sit homo, quia Deus est Homo; et quod corpus sit externum mentis quod sentit et agit; et quod sic unum sint, et non duo. * Prima editio: infernem ** in Infernum ubi in prima editione In infernum


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church