370. Observandum* est, quod ipsae formae membrorum, organorum et viscerum hominis quoad ipsam contexturam sint ex fibris oriundis ex principiis suis in Cerebris, sed quod fixentur per substantias et materias quales sunt in terris, et ex terris in aere et aethere, quod fit medio sanguine; quare ut omnia corporis in sua formatione subsistant, et sic in functionibus suis permaneant, homo nutriendus est cibo materiali, et jugiter redintegrandus. * Prima editio: Obseruandum