Divine Love and Wisdom (Ager) n. 380

Previous Number Next Number See English 

380. Quod sanguis rubeat, est quoque ex correspondentia cordis et sanguinis cum amore et ejus affectionibus: in spirituali enim Mundo sunt colores omnis generis[;] color ruber et albus sunt illorum fundamentales, ac reliqui ex illis et ex oppositis illorum, quae sunt igneum furvum et nigrum, trahunt suas varietates; color ruber ibi correspondet amori, et color albus correspondet sapientiae. Quod Color ruber correspondeat amori, est quia ex igne Solis ibi ducit originem, et quod color* albus correspondeat sapientiae, est quia a luce Solis ibi ducit originem; et quia correspondentia est amoris cum corde, inde sanguis non potest non rubere, et indicare originem suam. Inde est quod in Coelis ubi amor in Dominum regnat, lux flammea sit, et angeli ibi induti sunt vestibus purpureis; et in Coelis ubi sapientia regnat, lux candida sit, et angeli ibi induti sunt vestibus albis byssinis. * Prima editio: calor


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church