Divine Love and Wisdom (Ager) n. 381

Previous Number Next Number See English 

381. Sunt Coeli in duo Regna distincti, quorum unum vocatur Coeleste, alterum Spirituale; in Regno Coelesti regnat amor in Dominum, et in Regno Spirituali regnat sapientia ex illo amore; illud Regnum, ubi regnat amor, vocatur Cardiacum Coeli, et illud Regnum, ubi regnat sapientia, vocatur Pulmonicum Coeli. Sciendum est, quod universum Coelum angelicum in suo complexu referat unum Hominem, et coram Domino appareat sicut unus homo; quare Cor ejus facit unum Regnum, et Pulmo ejus facit* alterum: est enim Motus cardiacus et Pulmonicus in communi in toto Coelo, et inde in particulari in quovis angelo; et communis motus cardiacus et pulmonicus est a Solo Domino, quia ab Ipso Solo est amor et sapientia: in Sole enim ubi est Dominus et qui est a Domino, sunt duo illi motus, et inde in Coelo angelico et in universo: quod ita sit, abstrahe spatia, et cogita Omnipraesentiam, et confirmaberis. Quod Coeli distincti sint in duo Regna, Coeleste et Spirituale, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 20 ad 28:** et quod universum Coelum Angelicum in complexu referat unum Hominem, n. 59 ad 67*** ibi. * Prima editio: tacit ** n. 20 ad 28: ubi in prima editione 26, 27, 28:

*** Prima editio: 87


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church