Divine Love and Wisdom (Ager) n. 67

Previous Number Next Number See English 

67. Paucis etiam dicetur, quomodo homo ab ultimo gradu ad primum ascendit, hoc est, elevatur: nascitur in ultimum gradum naturalis mundi; elevatur dein per scientias in secundum gradum; et sicut ex scientiis perficit intellectum, elevatur in tertium gradum, et tunc fit rationalis: tres gradus ascensus in Mundo spirituali sunt in illo supra tres gradus naturales, nec apparent priusquam exuit corpus terrestre; cum hoc exuit, aperitur ei primus gradus spiritualis, postea secundus, et demum tertius, sed solum apud illos qui fiunt angeli tertii coeli; hi sunt qui vident Deum: Angeli secundi et ultimi Coeli fiunt, apud quos secundus et ultimus gradus aperiri potest: omnis gradus spiritualis apud hominem aperitur secundum receptionem Divini Amoris et Divinae Sapientiae a Domino; qui aliquid recipiunt, veniunt in gradum spiritualem primum seu ultimum; qui plus, in gradum spiritualem secundum seu medium; et qui multum, in gradum tertium seu supremum; qui autem nihil eorum recipiunt, manent in gradibus naturalibus, et a gradibus spiritualibus non trahunt plus, quam quod possint cogitare et inde loqui, ac velle et inde agere, sed non intelligenter.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church