Divine Love and Wisdom (Ager) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. De elevatione interiorum hominis quae mentis ejus sunt, hoc etiam sciendum est. Omni creato a Deo inest reactio; soli Vitae est actio; et reactio excitatur per actionem Vitae: illa reactio apparet sicut sit creati ex eo quod existat cum agitur; ita in homine apparet sicut sit ejus, quia non sentit aliter quam quod vita sit ejus, cum tamen homo est solum recipiens vitae. Ex ea causa est, quod homo ex malo suo haereditario reagat contra Deum: sed sicut credit quod omnis vita ejus sit a Deo, et omne bonum vitae ab actione Dei, et omne malum vitae a reactione hominis, ita reactio fit actionis, ac homo agit cum Deo sicut a se. Aequilibrium omnium est ab actione et simul reactione, et in aequilibrio erit omne. Haec dicta sunt, ne homo credat quod ipse ad Deum ascendat a se, sed a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church