69. QUOD DIVINUM IMPLEAT OMNIA SPATIA UNIVERSI ABSQUE SPATIO. Sunt duo Naturae propria, SPATIUM et TEMPUS; ex his homo in naturali Mundo format ideas suae cogitationis, et inde intellectum; si manet in illis ideis, et* non elevat mentem supra illas, nusquam potest percipere aliquid spirituale et Divinum, involvit enim illa ideis quae trahunt ex spatio et tempore, et quantum hoc facit, tantum fit lumen intellectus ejus mere naturale; ex hoc cogitare ratiocinando de spiritualibus et Divinis, est sicut ex caligine noctis de illis quae solum in luce diei apparent; inde est naturalismus. At qui scit elevare mentem supra ideas cogitationis, quae trahunt ex spatio et tempore, ille transit e caligine in lucem, et sapit spiritualia et Divina, et tandem videt ea quae in illis et ex illis sunt; et tunc ex illa luce discutit caliginem luminis naturalis, ac fallacias ejus e medio ad latera relegat. Omnis vir, cui intellectus, cogitare potest supra illa propria naturae, et quoque actualiter cogitat, et tunc affirmat et videt, quod Divinum, quia Omnipraesens, non sit in spatio; et quoque affirmare et videre potest illa, quae supra allata sunt: at si negat Divinam Omnipraesentiam, et Naturae adscribit omnia, tunc non vult elevari, tametsi potest. * Prima editio: ["and" symbol], ["and" symbol]