Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 212

Previous Number Next Number See English 

212. In illo sensu "corpus" aut "caro" Domini est bonum amoris, similiter "panis;" ac "sanguis" Domini est bonum fidei, similiter "vinum;" ac "manducatio" est appropriatio et conjunctio. Angeli, qui sunt apud hominem qui obit Sacramentum Cenae, non aliter intelligunt illa, spiritualiter enim percipiunt omnia; inde est quod sanctum amoris et sanctum fidei influat tunc ab angelis apud hominem, ita per caelum a Domino; inde conjunctio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church