Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 213

Previous Number Next Number See English 

213. Ex his patet quod homo cum sumit panem, qui est corpus, conjungatur Domino per bonum amoris in Ipsum ab Ipso; et cum sumit vinum, quod est sanguis, conjungatur Domino per bonum fidei in Ipsum ab Ipso. Sed sciendum est quod conjunctio cum Domino per Sacramentum Cenae fiat solum apud illos qui in bono amoris et fidei in Dominum a Domino sunt: apud hos per Sanctam Cenam est conjunctio; apud ceteros est praesentia et non conjunctio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church