88. Ex dictis nunc patet quod in universali sensu bonum sit proximus, quia homo est proximus secundum quale boni quod a Domino apud illum. Et quia bonum est proximus, est amor, nam omne bonum est amoris; ita quisque homo est proximus secundum quale amoris qui ei est a Domino.