89. Quod amor sit qui facit ut proximus sit et quod quisque proximus sit secundum quale amoris ejus, patet manifeste ab illis qui in amore sui sunt. Illi pro proximo agnoscunt qui se maxime amant, hoc est, quantum sunt sui; hos amplectuntur, hos osculantur, his benefaciunt, et hos fratres vocant; immo, quia mali sunt, hos dicunt proximum esse prae aliis; reliquos, sicut se amant, pro proximo habent, ita secundum quale et quantum amoris: tales a se originem proximi ducunt, ex causa quia amor facit et determinat. Illi autem qui se non amant prae aliis, quemadmodum omnes qui e regno Domini sunt, originem proximi ducent ab Ipso quem super omnia amare debent, ita a Domino; et pro proximo habebunt unumquemvis secundum quale amoris in Ipsum et ab Ipso. Ex his liquet unde origo proximi ab homine ecclesiae ducenda est; et quod quisque proximus sit secundum bonum quod a Domino, ita ipsum bonum.