1028. Durities callorum, frigora et gravitates inducuntur quidem secundum falsitates, sed cupiditates seu amores sui mundique sunt qui inducunt, quia flectuntur omnia vera et bona in falsitates, a cupiditatibus, ut notum esse potest, ita gradus cupiditatum sunt, quae efficiunt, sed non conglutinant, sed quae determinant, inde determinationes memoratae.1748, 26 Febr.