1029. Externi calli inducuntur per memoriam corpoream, quo enim arctius isti memoriae inhaerent, eo sunt solidiores et densiores, at quae in ista memoria non haerent, obliterantur, et quidem ab intimioribus, quae operantur in ea, et ad sui formam reducunt.