1053. Quod rationalia scientifica, naturalia {a}, prorsus obsequiosa esse debeant intimioribus
Hoc solum unico documento declaratur, nempe quod corpus humanum cum omnibus suis membris, visceribus, organis ita compositum sit ad omnes naturae artes, scientias, imo arcanissima omnium scientiarum, quotcunque sunt, et usquam {1} esse possint, et haec omnia et singula obsequiosissima sunt animae, et voluntati, sic ut non sciant, quam obsequi et servire, hoc in corpore, et usque corpus tale est, ut pro nihilo aestimandum, moriturum, fiet cadaver; quid non scientiae addoctae, quae nihili sunt respective ad ea in corpore! 1748, 27 Febr. @1 nisi legeris usque$ @a = hic scientifica naturalia-rationalia intellexerim$