Spiritual Experiences (Buss) n. 1054

Previous Number Next Number See English 

1054. Cur in coelum quandoque permittantur quidam intrare, qui non angeli sunt

Quandoque, et quidem saepius permittitur, ut spiritus mali in coelum se astu insinuent, hoc est in consortium angelorum, nam ita in coelo sunt, non enim coelum est locus separatus, nisi quod societates sint coelesti genio et intelligentia; quandoque, et cum certi status angelorum interioris coeli sunt, per imitationes {1} boni, sic per induitionem speciosam, quod angeli sint, admittuntur, nam angeli libenter eos admittunt; sed cum detecti sunt, quod fit ex discordantia eorum, tunc ex coelo ejiciuntur; causa est, quod sic tententur et probentur quoque angeli, num tales sint, quales coelestes esse debent, semper enim faeculentum adhaeret, quod successive et tempore, exterminandum, sic angeli seducuntur, et propalantur eorum naevi, sunt mali spiritus tanquam fermentum, quod in turbas excitat malum; si tunc patiuntur se deduci {2}, tunc quoque ii aliquamdiu e coelo exterminantur, et subeunt vastationis species convenientes, et postea rursus intromittuntur, quae aliquoties audivi. 1748, 27 Febr. @1 ms. imitatationes$ @2 J.F.I. Tafel seduci substituit, forte probe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church