1065. Homines carnifices abhorrent, qui tamen sceleratos et judicatos puniunt, at tales qui multo pejores carnificibus sunt, et innocuos absque ulla misericordia et conscientia occidunt, cremant, spoliant, eos laudant, aestimant, et ad dignitates evehunt. Hoc quoque dictum est spiritibus.