1066. Continuatio de iis qui constituunt provinciam coli
Ii itaque spiritus seu animae, qui ita ruunt in internecionem generis humani, provinciam suam habent, seu locum non procul ab inferno, nam iis nihil humanum inest; at vero quibus aliquid humanum, sicut justum, ex causa, quod pro feris et tyrannis ab hominibus nolint haberi, sed usque in furore se ex causa corporea, retinent, et sic temperant, ii sunt inter eos, qui intra parietem tenentur, de quibus prius [993], quibus nec aliquid misericordiae inest, sed modo sui amoris, qui usque est odium generis humani, ita distinguuntur etiam quoad distantias ab inferno, sicut colon ab intestinis continuis {a} ab intestino recto. @a h.e. colon sequens tenuia vel colon ascendens, ut intellexerim$