Spiritual Experiences (Buss) n. 1070

Previous Number Next Number See English 

1070. De scortatoribus, qui virgines dolo ad scortationes alliciunt

Sunt quidam in mundo, qui nihil potius cupiunt, quam allicere virgines, ubicunque loci sunt, ut in monasteriis, in fammliis apud earum parentes, seu alibi, seque insinuant variis modis et blanditiis, et pellectant {a} eas ad scortandum, sicque delectantur varietate, tales spiritus ad provinciam membrorum genitalium pertinent, sed extra eos sunt; similia quoque in animo habent, ut animae et spiritus, tum eam facultatem, ut se societatibus insinuare queant, sed quia cogitata eorum patescunt, postquam se insinuaverint primo tempore post mortem corporis, dein sunt cogniti, quia cognitio talis adhaeret quoque, ex causis quod spiritus meliores {1}, et angeli id sciunt, tunc vagantur, et ubicunque veniunt rejiciuntur, sique se insinuaverint, expelluntur, et mulctantur, nam dolosae sunt blanditiae eorum, ita tandem in nullas societates admittuntur, sed quia haec se habent secundum varietates animorum quae perplures sunt-sicut {2} quod fallant innocentias, et exponant, ac delectentur varietatibus, tum etiam quod uxores aliorum similiter per insinuationes velint pellicere a marito, et sic amorem conjugialem rumpere-ideo {3} genera et species suppliciorum multae sunt et variae, ac tempora vastationis in solitudinibus diutiora aut breviora. 1748, 28 Febr. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. sunt, sicut$ @3 ms. rumpere, tunc (sic!)$ @a < per + lactare = pellicere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church