1071. De punitione cujusdam, qui ex se agere omne cupiit, quasi solus esset, et simul dolosus
Quidam spiritus, qui nunc etiam adest, ad distantiam super frontem paene, is omnia voluit ordinare a semet, et loqui sicut solus esset, sic ut sollicitus non esset, an alii spiritus uoque essent, quin singula ex suo cerebro vellet disponere, simul etiam is insinuatorius erat, nam permissum ei erat, se insinuare in aliquas societates coeli interioris, nam assuefactus est insinuationibus apud conjuges, ut pelliceret uxores aut filias innuptas ad scortandum, sic quoque insinuationes ejus simul quoque erant dolosae.