1076. De regimine universali et singulari
Cum spiritibus nunc loquutus sum de regimine Domini universali, quod universale nusquam dabile sit, nisi sit in singularissimis, quodque a singularissimis existat
universale, sicut a particularibus commune, et sicut absque singularissimis non dari possit universale, sic enim foret ens universale nihil, quod demonstratum est modo spirituali, per intuitionem
generalem, ex animae regimine in corporis singula puncta, cujus nisi foret regimen in singulis, ut disponat singula ad sua officia, et ad suas operas, nusquam omnia possint esse sub auspicio ejus universali;
hoc tametsi ita clarum visum est ex demonstratione intuitione spirituali, ut nusquam posset negari, usque spiritus perplures, cum inciperent dubia volvere, ex particularium memoria, illico obvenit
obscuritas communis, prorsus sicut, dum illa quae modo dicta et demonstrata sunt, alicui hodierni temporis erudito dicerentur, nam dubia ejus congesta ex perplurimis, sicut ab anima brutorum, aque
similibus, tum a suis notionibus de anima et corpore,