1077. De memoria particularium
Homo quum vivit, non novit, quod alia memoria detur quam particularium, quia non reflecterat super ea, quae memoriae interioris sunt, et quod absque memoria interiori nusquam posset ratiocinari, minus super memoriam intimiorem, sine qua homo nusquam intelligere potest, quid verum et bonum; de memoria particularium, ac interiori aliquoties cum spiritibus loquutus sum, qui melius quam homo, scire id possunt, nam ad oculum iis monstrari possunt, sicut mihi, nam memoria particularium auferri quasi potest, et sic interior patescit ad visum, instar substantiae niveae mollioris, vide alibi [856, 862-65]; praeterea, exinde sciunt spiritus, quod nulla memoria particularium gaudeant, quae {1} instar calli est, cohaerentis, nec permittitur ut memoria ista in usum veniat, ex pluribus causis; inde tot praerogativae {2} spirituum prae homine, quae nequaquam forent, si ex memoria ista corporea loquerentur, sed [loquuntur] ex interiori, et tunc videntur sibi non aliter ac ex suamet memoria particularium loquantur; nam ex memoria particularium hominis {3} loquuntur, in omnem ejus possessionem ita veniunt, ut expromere possint ex memoria ejus quicquid usquam cogitaverat, et egerat, vide alibi [267, 796-97]. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. prorogativae$ @3 J.F.I. Tafel hominum$