1095. Status itaque morientis primus est, quod non audirem spirituales, seu loquentes, nisi ita, ut quasi remotus ab iis, sic ut paene nulla aut exiguissima communicatio esset cum spiritibus, qui alioquin mecum loquuti sunt, sic ut quidem eos audirem, sed ita quasi absque communicatione; spiritus nec aliud sciebant, audivi enim eos loquentes, quam quod discesserim, sic quoque quod a vita corporis essem, hoc mihi eveniebat, sed aliis morientibus, qui non sunt sicut ego, loquentes cum spiritibus, simile non contingit.