1096. Coelestes genii, tunc obsidebant cordis provinciam, sic ut non relictus essem spiritibus: praeterea quidam quoque assidebant capiti, qui quoque genii boni seu coelestes fuerunt: quare hoc commune est, quod coelestes tunc assideant capiti, sicut legitur de angelis Domini in sepulchro, ita fit unicuique, qui moritur.