Spiritual Experiences (Buss) n. 1120

Previous Number Next Number See English 

1120. Postea inde ducitur magis magisque versus coelum; quod repraesentatum per obliquas semitas, quae sursum sed lente ducerent; cognitiones tunc et jugiter id efficiunt, ut sciat non modo, sed etiam confiteatur in se nihil usque bonum esse, et absque confessione penes se, hoc est, agnitione, nemo duci potest versus coelum, ubi societates omnes sunt in veritate et bonitate fidei in Dominum; nam absque agnitione interna, non fit sanatio.1748, 2 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church