Spiritual Experiences (Buss) n. 1121

Previous Number Next Number See English 

1121. Quod quicquid in universo corpore sit, ad singularium usum serviat

In corpore humano hoc ut arcanum adhuc, latet, quod quicquid aliquod viscus, aut pars visceris etiam minima requirat ad sui nutritionem, et sic conservationem, ab universo corpore habeat, tam in fluidis, nempe in massa sanguinis, quam in non fluidis, quae ad auxilium ferendum, proxime, ac remotius [concurrere] {1} debent, sic ut universum sit pro singulis, ubicunque in corpore sunt, et singula nihil ut suum aestiment, sed in rem communem, cum aliud id poscit, pro usu, hoc arcanum est in corpore animato, sed innumeris potest constare, et demonstrari quia verum. @1 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church