1145. Praeterea cum iis [vide 1141-42] loquutus sum-quia {1} taedio me affecerunt ideo {2} quia interiora et quidem incognita tractarem, sicut philosophica, ac ea quae corporis humani interiora viscera attinent {3}, et quia res se taliter habet, ac verum est-quod {4} ideo non reticendum quia {5} vix inter millia unus sit qui intelligat, sicut quae hodie de cisterna chyli mihi visa et audita {6}; sed cum ita se res habeat, nec aliter patescere potest, qualis tatus sit spirituum et angelorum, ideo non id reticendum, sunt enim qui talia percipiunt et amant, et sunt qui admittunt, quamvis non intelligunt, qui vident ea confirmare universales veritates, quare talia iis solum scripta sunt, non aliis, nammid contestari possum, quod angeli, ea quae talia sunt, et quorum confirmatio ab anatomicis et veritatibus philosophicis petita est {7}, tam exquisite intelligant, ut prorsus cognoverint, seu perceperint, quod talia sint in corpore humano, ex iis quae sunt in coelo-imo {8} innumerabilia plura, quae si scriberentur, nullus hominum in corpore viventium capax foret intelligendi-nam {9} exquisite singula momenta percipiunt, num vera; quod experientia manifesta possum testari; haec quae tam intricata sunt mentibus humanis, iis sunt communia, et ut vocant puerilia, ac mirantur, quod ea non sub cujusvis captum cadant, sicut ii nunc dictant, nam ducunt cogitationem meam ad haec scribenda. Praeterea status spirituum et angelorum, cum omni varietate eorum, nequicquam capi possunt, absque cognitione corporis humani, nam Regnum Domini est Hominis instar, et absque tali Regno, quod assimilatur Homini vero, quia Dominus est Solus Homo, ac Regnum Suum, nusquam aliquis homo vivere potest, nam omnia in coelo conspirant ad singulorum in corpore conservationem, ut manifeste demonstrari potest, et si adhuc velis arcaniora audies, nisi innumerabiles mundi seu tellures forent, qui simul talem Hominem constituerent, nequaquam sufficerent animae unius mundi seu telluris, quia varietates erunt indefinitae, et in quacunque parte erunt innumeri, qui confirmabunt. 1748, 3 Martius. @1 ms. sum, quia$ @2 ms. affecerunt, ideo$ @3 ms. attinet$ @4 ms. est, quod$ @5 ms. reticendum, quia$ @6 sic J.F.I. Tafel; ms. visum et auditum$ @7 sic J.F.I. Tafel; ms. sunt$ @8 ms. coelo, imo$ @9 ms. intelligendi, nam$