Spiritual Experiences (Buss) n. 1146

Previous Number Next Number See English 

1146. De loquela angelica

Tametsi angeli per loquelam se non manifestant homini, usque tamen, ut perciperem, quomodo illi cogitationes suas etiam in loquela seu sermone exprimant, audivi eos loquentes, sed usque tunc in statum non absimilem statui spirituum bonorum, transmissus, sic ut perciperem quod angeli per eos loquerentur, sed secundum eorum sensa; sermo eorum est citus, fluens instar aquae mollis, et quidem sunt voces, sed quasi continuae, sunt potius ideae continuatae instar fluvii, in quibus cogitatio est, quae in voces penes me, sed cito, labitur; verbo, est sicut fluvius idearum, quibus voces correspondent, sed eae nihil haerent, quumque responderem, animadverti, quod loquela mea esset rupta seu contigua vocibus, alius soni, non fluens, ita non coelestis, quare ab iis statim distinguebar, quod non talis essem: sic sermo enuntiatus angelicus, est sensus vocum implens simul, in quibus voces non sufficiunt. 1748, 3 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church