1180. Timent quoque, si intimiora detegerentur, quod de iis actum foret {1}, nam percipiunt, quod intimiora non possideant in se, sicut reliqui angeli, qui tametsi ignorant intimiores quasdam veritates, usque tamen, dum eas audiunt, arripiunt et amant, similiter, etiam ex Domino, permulta similia producere possunt. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. forent$