1181. Angeli illi, qui intimiora rejiciunt, imo aversantur, erant qui intus in me agebant, nempe ad supernam palati regionem, ac inducebant et cogebant me cogitare, et loqui secundum eorum cogitata, et statum quoque; ut affirmarentur, similem paene mihi inducebant; ex iis quoque loquutus sum: plurima objiciendo de iis quae scribenda essent, quae plena difficultatibus erant, scilicet quod nemo hominum perciperent {1}, aut iis utilitati essent, absque immediata revelatione Domini, in singulis iis; tum quod sic pejus redderetur genus humanum, dum scilicet interiora perverterent, quo enim intimius est quod pervertitur, eo pejus, iis, qui pervertunt, praeter similia. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$